- DIUM
- I.DIUMGraece Δῖον, Euboeae opp. ubi aquae calidae, memoratur Plin. l. 31. c. 2. ubi pro Delio Salmal. Dion reponit: quem vide ad Solin. p. 177. ut et in voce Dion.II.DIUMurbs Maced. ad ostia Milis amnis, in ora littor. sinus Thermaici, 15. mill. a Pydna in Austr. Alias probe munita. Incolae Dienses dicti. Est et prom. Cretae, apud Cyreum urb. Capo Fraschea vulgo, mora Bor. Vide Dion.III.DIUMvel DIU, Ins. parva, distat a flumine Indo 70. milliaribus ac Terrae firmae adiacet, olim Regi cambaiae paruit: in regno enim illius iacet: Cum Urbe cognom. Permunita et marit. Portus huic urbi est commodissimus, ac frequentiâ mercatorum nobilis. Pauci fructus. Urbs opportunitate sitûs inter Cambaiam et Sindam, ditissimas regiones, celebratur. Optimum hîc et lucrosissimum Regi Portugalliae vectigal solvitur. Civitas a Lusitanis habitatur, admixtis incolis. Ins. plena est et fecunda rerum necessariarum. Incolae carnem fumo indurant, quae viatoribus ad sustentationem est commodissima Ioh. Matal. Metell. 60. leuc. distat urbs a Surata in Occ. ad fauces sinus Cambaiae, sub LUsitania Annis 152. circiter. Baudr. Vide Diu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.